- PARASYNAGOGA
- PARASYNAGOGAGraece Παρασυναγωγὴ, species quaedam schismatis, sed sine haeresi, illegitimum conventum notat, et frequenter occurrit apud Patres. Eam ab haeresi et schismate sic distinguit Basilius M. Ep. 1. Canon. ad Amphilochium c. 1. ut Haereses quidem esse dicat, quando homines prorsus abrumpuntur et secundum ipsam fidem abalienati sunt, schismata, quando propter causas quasdam Ecclesiasticas et ζητήματα ἰάσιμα; quaestiones medicabiles, dissensio est: Παρασυναγωγὰς δὲ, τὰς συνάζεις τὰς ταρὰ τῶ ἀνυποτάκτων πρεσβυτέρων ἢ ἐπισκόπων, καὶ παρὰ τῶ ἀπαιδέυτων λαῶν γινομένας, Parasynagogas autem conventum esse rebellium Presbyterorum aut Episcoporum, seu ab ineruditis Laicis factum. Ut si quis peccâsse convictus, et a sacrorum ministerio prohibitus, canonibus se non submitteret, sed sibi Προεδρίαν καὶ τὴν λειτουργίαν, Praeiulatum et Ministerum, nihilominus vindicaret. Contra cuiusmodi conventicula, ut et παραβαπτίσματα, in ris administrata, constitum est in Quinisexto Concilio can. 59. ut in privatis Oratoriis intra domos, sed εν ταῖς καθολικαῖς Ἐκκλησίαις, in Catholicis Ecclesiis, Sacramentum Baptismi administraretur. Vide quoque can. 2. Synodi Antiochenae in Encaeniis celebratae et de Parasynagogis Acephalorum aliisue huc pertinentibus Ioh. Forbesium Instructionum Historico. Theologis. l. 3. c.14. §. 5. l. 10. c. 5. §. 13. et l 14. c. 1. §. 8. adde Cl. Suicerum Thesaur. Eccles. voce Παρασυναγωγὴ, et quae infra dicemus, voce Schisma, Similiter Parasynaxis ex Graeco Παρασύναζις, conventus, coitio, conventiculum Haereticorum. Sacra Martiani Imper. contra Haer. part. 3. Concilii Chalced. can. 19. Universi praeterea Apollinaristae non Ecclesias non Monasteria sibi construant, Parasynaxes et conventicula tam diurna. quam nocturna, non contrahant. Concilium Constantin. sub Menna Patriarch. act. 1. Κελέυσαντες μήτε παρασυνάζαι, μήτε παραβαπτίσαι. Ubi vetus Interpres, Reconventiculare. Vide quoque l. 8. Cod. de Haeret. et Manich.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.